monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 6
Ipse enim dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi . Nullique dubium quare Ninive magna sit civitas Dei, cum mundus et universa per ipsum facta sint, et sine ipso factum est nihil . Notandum quoque quod non dixerit, tribus diebus et noctibus, vel, uno die et nocte, sed absolute, diebus et die, ut ostenderet in mysterio Trinitatis, et unius Dei confessione nihil esse tenebrosum.